Latin
CAPUT II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 245
Unproofread scanNot analysed yet
Nec si qua intercedit differentia in tam parvis distantiis concipi potest ac proinde imperceptibilis est, &nullius momenti. Cont. Glbus bombardicus in Orientem explosus longius impulsus progrederetur; quam si exploderetur in occasum; quia Terrae superficias in ortum mota ipsi occurreret, ergo &c. Resp. neg. ant. Quia bombarda praeter motum, quem habet ab impulsu participat etiam communem motum ut cum duo homines supra navim inter se pila colludunt, qui pilam versus puppim dirigit non longius illam projcit; quam qui eam proram versus impellit; quia pila, praeter motum peculiarem acceptum a collusoribus, communis etiam totius motus navis est particeps. Cont. Si Terra moveretur nos illius motum perciperemus, arbores domusque ruerent, &c. Resp. Nos ideo non percipimus motum Terrae, quoniam eodem liquido simul cum Terra continemur, &abripimur. Idem sentiendum de arboribus, &aedibus, quae proinde stare debent, non subverti. Obiic. Si terra moveretur non salvaretur ortus, &occasus Solis; Sol non esset Apogaeus, &Perigaeus; neque in aestate ad verticem nostrum accederet, usque ad Tropicum Cancri; &in hyeme recederet, usque ad Capricornum. Resp. Ad singula. Per motum Terrae optime salvatur ortus, &occasus Solis, &reliqua phaenomena diurna; quatenus Terra ab Occidente in Orientem se movet motu diurno. Apparebunt enim nobis obviam euntibus Sol, &Stellae oriri, &paulatim ascendere supra Horizontem, usque ad meridianum; nobis autem ultra praetereuntibus, &Stellas, &Solem relinquentibus a tergo videbuntur descendere, &tandem occidere, ut experientia demonstrat in navigantibus cui videntur littora vicina moveri. Salvatur Solem fieri Apogaeum, &Perigaeum; nam tunc Sol dicitur Apogaeus quando a Terra est remotissimus, ubi Terra est Aphelia, hoc est a Sole longius distans.