Latin
CAPUT II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 251
Unproofread scanNot analysed yet
nego Sequelam antecedentis; Quia si easdem regiones incolamus, &eadem Terrae superficiei puncta sint semper ipsis cardines, impossibile est Poli elevationem immutari; nam si Polus locum immutaverit, etiam Horizon, &reliqui Circuli servata proportione movebuntur; ex. gr. si Polus sex gradus suo Coelo stellato processerit, itidem horizon sex gradus progredietur, &sic de reliquis; ergo quum Elevatio poli sit ejusdem altitudo supra Horizontem semper eadem erit. Dixi, si eadem Terrae puncta ipsius Cardines sint quia volunt aliqui &ipsa mutari; quod si factum fuerit, etiam elevatio Poli elevanda est, quod bene congrueret quorumdam opinioni; qui Lutetiae Parisiorum latitudinem immutatam esse contendunt. Objic. ult. Terra est inepta ad motum, tum ratione medii, nempe aeris, tum ratione suae figurae, quum sit gibbosa, nec perfecte rotunda, sed multis asperitatibus scatens, tum ratione suae molis, ergo &c. Resp. Medium in quo Terra movetur esse aerem qui quum sit fluidus, nullatenus resistere potest ad motum. Figura vero Terrae licet gibbosa sit, nec perfecte rotunda, sed multis asperitatibus scatens motui non tepugnat, sicuti videmus nihil obstare dentes in Rota, quo minus moveatur, quin potius ad augendam velocitatem a mechanicis adhibentur; adeoque dici potest, quodammodo etiam in Terra montes, &asperitates sese haberi veluti dentes, &alas; in quas aer impingit, quo facilius moveatur. Ad haec omnia retorquen contra adversarios in motu Planetarum. Coeterum moles licet maxima nihil obstat, cum videamus etiam maxima Corpora moveri. Objic. 2. Non salvantur vicissitudines diei, ac noctis, ergo &c. Resp. neg. anter. Etenim cum Terra figuram sphaericam habeat, &substantiam opacam contineat secundum medietatem illuminatur a Sole, &circulus maximus distinguens partem illuminatam a tenebrosa dicitur circulus lucis, &umbrae terminator. Ideoque cum Terra circa proprium axem moveatur, necesse est, quod spectator, simul in eandem plagam rotetur; unde versum ortum posita, quae prius inconspicua erant cospiciantur, &quae videbantur amplius non videntur.