Latin
CAPUT II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 252
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc provenit motus apparens omnium corporum mundanorum, qui a Terra separati sunt, quo Caelum syderosum movetur praeter polos, &videntur describere circulos, aut majores, aut minores secundum distantiam, quam habent a polis, qui Soli ut puncta immota spectantur. Cont. Non salvatur motus annuus per Eclypticam, &apparentia signorum, &vicissitudo anni Temporum. Resp. neg. antec. Nam Terra motu annuo gyrat circa Solem, &dum Sol apparet in Libra, Terra est in Ariete, dum Sol in Cancro tum Terra est in Capricorno, &sic de aliis, ita ut dum Sol videtur in uno signo, tunc Terra est in opposito; Ut autem salvetur vicissitudo dierum &anni Temporum sciendum, quod Axis Telluris non est perpendicularis ad planum Eclypticae; sed ad illum inclinatur angulo graduum 662. 2, &6 esset perpendicularis planum Aequatoris coincideret cum plano Eclypticae, &in hoc casu circulus lucis terminator semper per polos transiret, &aequatorem, &omnes ejus paralellos in partes aequales divideret; &perpetuo dies noctibus essent aequales. Ita vero movetur Tellus, ut retineat axem suum sibi semper paralellum, quando igitur Terra est in Ariete, Sol apparebit in libra, &linea conjungens centra Solis, &Terrae, coincidit cum communi sectione aequatoris, &Eclipticae, adeoque erit perpendicularis ad axem Terrae, utpote est in Plano aequatoris; sed eadem recta perpendicularis est ad planum circuli terminatoris lucis, &umbrae &ideo axis Terrae erit in plano ejusdem Circuli, &Circulus terminator per Polos Terrae transibit, &secabit aequatonis paralellos in aequales partes, &per consequens erunt hoc tempore dies noctibus aequales.