Latin
CAPUT II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 256
Unproofread scanNot analysed yet
orbita Terrae circa Solem, orbita lunae circa Terram non sunt in eodem plano, sed haec duo plana se intersecant in lineam per centrum Terrae transeuntem, &eorum inclinatio efficit angulum circiter quinque graduum. Haec linea comunis planorum dicitur linea nodorum, &nodorum unus dicitur nodus ascendens, seu caput Draconis, ubi Luna in Boream ascendit. Alter vero dicitur nodus descendens, seu cauda Diaconis; in quo luna descendit versus Austrum; &quardo luna est in altero horum nodorum, tunc contingit Eclypsis aut Solaris, aut lunaris, quia tunc est in plano Ectypticae. Quod autem ista orbita lunaris non coincidat cum plano Eclypticae nisi in nodis, ex hoc evincitur, quia si vero coincideret cum plano Eclypticae, semita motus lunae, &Terrae in caelis visa eadem esset, quae est motus apparentis solis, seu eundem omnino circulum, quem Sol uno anno describere videtur luna uno mense describeret; quod apparet falsum, cum luna nunquam in Eclyptica videatur, nisi quando est in nodis. Adde quod ista instantia urget Tychonicos, &Ptolomaicos etiam. Objic. 4. Si Terra moveretur non haberemus semper easdem stellas verticales, &eandem poli elevationem. Adde, quod quando Tellus est in uno puncto deinde in opposito deberet paralaxis in stellis observari, ergo &c. Resp. Verum quidem est non habere easdem stellas verticales, sed quando Tellus est in Cancro polum Terrae respicit unam stellam, quando in Capricorno aliam, &ipsae stellae distant intervallo Diametri orbitae Telluris. Verum tanta est fixarum distantia, ut angulus, quem efficit distantia inter ipsas duas stellas intercepta vix hactenus observari potuerit, &qui in illo exquisitissimis instrumentis insudarunt semper uno minuto primo minorem invenerunt consequenter ad quamcuntumque stellam dirigatur Terra semper eandem respicere nobis videbitur.