Latin
CAPUT II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 257
Unproofread scanNot analysed yet
Objic. 5. In nostro Sistemate stellae manent immotae, sed u hoc esset non servaretur motus stellarum, quae ab Hipparchi temporibus mutaverunt locum etiam in Eciptica; cum constitutio Arietis, quae prius erat prope intersectionem Eclypticae &aequatoris, &Solis, nunc est ubi erat Taurus, Taurus ubi erant Gemini, &sic de aliis. Resp. Ut hujus causa reddatur sciendum axem Terrae non ita accurate sibi paralellum moveri, ut aliquando non deflectat a paralellismo hac ratione. Axis Terrae immutabilem semper angulum cum Ecliptica efficere graduum scil. 23. -sed tamen manente immoto centro Terrae. Axis Terrae describit superficiem conicam, cujus basis est Circulus a Polo descriptus, vertex vero centrum Terrae. Axis vero Terrae semper fertur per hanc basim modo retrogrado, &certissimo, scil. ab Oriente ad Occidentem, &periodum suam non conficit nisi post 25920. annos, post quod tempus ad eundem polum stella dirigitur. Hinc fit, quod mutetur locus aequinoctiis, &solistitiis, &reliquis Eclypticae punctis; Hinc etiam constellationes locum mutare necesse est. Contra. Motus ipse conicus incongruus videtur, ergo &c. Resp. Retorqueo argumentum. Motus Stellarum fixarum Sphaerae, qui tribuitur a Ptolomaicis magis incongruus est; nam, ut omnes Stellae simul moverentur oporteret, ut essent in eadem sphaera, quod est falsum; cum omnes stellae sint Centra suorum Vorticum; praeterea quod etiam motus sphaerae tam maxime vix concipi possit. Tom. III. CADe Sistemate Copernico. Cartesiano, Neutoniano &Clerc. CARTESIUS renovavit sistema Copernicanum tertia parte princip. num. 45. &Tract. de Lumine Cap. 6. supponit in primis Copernicanum, Secundo Mundum conditum a Deo fuisse, atque ab initio fuisse materiam a Deo divisara in tria Elementa, in materiam videlicet subtilem globosam, &multangularem ex quibus omnia Corpora fuerunt constituta; cum enim materiae Particulae per ipsum in Orbem agantur, a sui motus centro nituntur recedere, praesertim circa partes a Polis Vorticis remotissimas, adeoque per aethereos Tractus subtilis materia expanditur relinquendo in medio cujuscumque Vorticis Solem, aut Stellam tamquam centrum ejusdem Vorticis, &ideo Mundus distribuit in varios Vortices, adeo ut quaelibet Stella sit Sol, ¢rum proprii Vorticis, circa autem unamque Stellam aut Solem varios circumferri Planetas, ut Mercurium Venerem, Martem, atque Saturnum in nostro Vortice circumagi videmus.