Latin
258
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 258
Unproofread scanNot analysed yet
Insuper asserit dari Planetas, qui moventur per circulos excentricos nostro Soli, atque circumferri circa alios soles, qui limetae dicuntur. Vortices autem illis appellari non debent mundi diversi, cum unum sit in illis principium, &causa motus, nempe Deus, cujus providentia universum hoc ex multis Vorticibus, tamquam ex partibus constat. Vorticis figura perfecta non est, sed Eclipsim describit, &primi Elementi Materia ex uno Vortice in vicinos &circumiacentes Vortices prope eorum Polos influit, atque adeo Vortices illi inter se consentiunt, licet sese mutui in polis minime contingant, sed unius Poli in vicinorum Eclipticam obversi sunt, suntque pariter inaequayGoc aequales ut in Schemate apparet. Sit S. Sol in nostro Vortice A. B. Poli nostri Vorticis circa Eclipticam Vorticum I. Q., L. Q. Vortices minores. N. I. O. M. R. reliqui vortices circa nostrum Solem 1. 2. 3. 4. 5. 6.