Latin
260
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 260
Unproofread scanNot analysed yet
ventis novum edidit Sistema circa mot infra tradam. Theoriam Planetarum Neutonianam Quapropter juxta inceptam Methodum Sistema Planetarum breviter describo. In hoc igitur Sistemate Sol in medio collocatur; circa quem circumferuntur Sex Globi, qui Planetae primarii vocantur inter quos Terra numeratur. Qui Soli propinquior est Mercurius nuncupatur, inde sequitur Venus, tertio Terra, quarto Mars, subsequitur, Juppiter, ac tandem Saturnus. Praeter hos Planetas detecta sunt decem alia Corpora, quae moventur circa Planetas Primarios eo fere pacto, quo planetae primarii moventur circa Solem, &isti Planetae Secundarii vocantur Magis conspicuus est Luna, quae circa nostram Terram circumfertur. Quatuor moventur circa Jovem, &quinque circa Saturnum, &communiter omnes Satellites vocantur, nec sine Thelescopio videri possunt. Non videtur impossibile posse dari alios Planetas Secundarios praeter recensitos, quamvis nostra Thelescopia alios non detexerint. Praesens Sistema sua figura repraesentatur, in qua A. est centrum mundi, C.C. C. Spatium vacuum interpositum inter Saturnum, &Fixas. B. B. Sistemata Fixarum. D. D. Communicationes Fixarum. Idem Planeta non semper eamdem distantiam habet a Sole, sed distantia mediocris Mercurii est intra 1. &distantiae Terrae a Sole Venus fere eamdem distantiam a Sole habet, ac Terra. Distantia media Martis est aliquanto major una Vice cum dimidio distantia Terrae. Distantia media Jovis quinque vicibus excedit distantiam Terrae, ac denique distantia media Saturni excedit distantiam Terrae a Sole novem vicibus cum dimidio. Distantia autem media intra Terram &Solem est circiter 217. 5 Semidiametrorum Solis. Omnes isti planetae moventur ab Oriente in Occidentem, &remotior a Sole longiori periodo cursum perficit circa Solem, &ideo Periodus Saturni est 29. annorum cum dimidio demptis 16. diebus. Periodus Jovis est 12. annorum, &dierum 43. Revolutio Terrae annum perficit. Venus complet suum periodum diebus 244. ,&-Mercurius denique diebus circiter 88. Planetae secundari moventur circa Primarios &fere pacto quo supra diximus. Praeter Planetas Primarios, &Secundarios adest altera species Corporum, quae secundum omnem probabilitatem moventur circa Soles, nempe Cometae, de quibus infra. Ultra &longe ab hoc sistemate sunt positae stellae fixae quae ita a nobis distant, ut homines incapaces sint inveniendi illarum distantias. Earum numerus est excedens, quia ultra 2.