Latin
261
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 261
Unproofread scanNot analysed yet
,aut 3. millia, quas puris oculis discernimus, nostra Telescopia majorem numerum repraesentarent, &majorem repraesentarent si perficerentur. Sunt sine dubio Corpora luminosa, Soli nostro simillima, &disposita per amplam extensionem Spatii, &quodlibet Sidus idem praestabit, quod de Sole nostro dicitur. Sebastianus Clerc Sistema Copernico-Cartesianum his nostris Temporibus reformavit, praesumitque illud disponere juxta Sacram Scripturam; Cum enim Sacrae Scripturae tribuant motum Soli, ideo &ipse statuit Solem prope centrum Mundi moveri. Supponit igitur totum universi spatium ex aqua constare, Mundumque terminari per Orbem Aquae glacialis, atque per varios Vortices distribuit, nostrumque esse in medio Firmamenti, illiusque centrum esse centrum totius Universi juxta illud. Gen. Posuit eas in firmamento Coeli, ut lucerem super Terram. Collocat igitur Solem prope centrum Mundi: inde Astra, quae in isto nostro vortice circumferuntur ,distinguit in Planetas, &Satellites, seu Iunulas. PlaTerra, Mars, Jupnetae sunt Sol, Mercurius, Venus. piter, Saturnus. Satellites sunt Luna, quae circa Terram gyrat; Quatuor circa Jovem, &quinque circa Saturnum. (Fig. 85.