Latin
SECTIO V
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 262-2
Unproofread scanNot analysed yet
SECTIO V. De Astronomia. CAPUT PRIMUM. De Natura Stellarum. XPLICATIS iis, quae ad Coeli generalem cognitionem spectant, totiusque universi Sistemate juxta varia Philosophorum placita inspecto, nunc agendum est de iis, quae in Coelo conspiciuntur. Stella vulgo definitur: Corpus caeleste, rotundum, lucidum, calidum in Orbem vi divinitus indita mobile ad mundi sublunaris commodum a Deo creatum. Stella, ut videtur Isidoro lib. 3. cap. 70. sic dicta est a stando, quod semper fixae in Coelo stent; nec cadant; quae tamen etymologia a multis non probatur; nam Stellae non stant, nec videntur stare; sed perpetuo moventur, &videntur moveri.