Latin
262
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 262
Unproofread scanNot analysed yet
Terrae motum tribuit eo fere pacto quo diximus de Sistemate Copernicano. Soli autem tribuit diurnam revolutionem Spatio 23. horarum, &53. minutorum, quam revolutionem probat ex eo, quod Sol aliquando nobis appropinquetur, &elongetur extrinsece. In hoc Sistemate tam Terra, quam Sol suas Periodos percurrunt juxta Seriem Signorum Zodiaci, ex quo nascitur inaequalitas dierum naturalium; Oritur enim ex duplici illo motu, Terrae videlicet, &Solis: Denique admittit Communicationem unius Vorticis cum aliis. Situs Solis circa Centrum apparet in Figura 86. in qua A. est centrum Mundi, B. Sol, qui circa centrum A movetur C. Terra; ac inde successive collocantur reliqui Planetae ut in Sistemate Neutoniano, cujus Figura etiam praesens exhibet Sistema, si supponatur. A. Circulus Solis, B. Vortices firmamenti. C. Aquae Firmamenti. P. Communicationes Vorticum. E. Centrum Mundi.