Latin
SECTIO SEXTA
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 279
Unproofread scanNot analysed yet
Cum igitur inter regionem Solis, &Lunae spatium vacuum non intercedat, neque rationi consentaneum sit solius Lunae solisque regiones tantae molis esse, siquidem supervacua ea foret merito, &convenienter spatium intermedium duobus Planetis tribuetur Mercurio, &Veneri, adeoque sol in medio planetarum erit collocatus, nempe inter tres inferiores, &tres superiores. Secunda si in medio non esset collocatus, profecto esset, vel in superiori, vel in infima parte: Si supremus foret calor ejus antequam per tantam intercapidinem propagatus ad nos usque veniret plurimum debilitatus minimum elementarem regionem calefaceret, omniaque perpetuis horrere frigoribus sineret. Ex usu igitur naturae hic situs non est. Si infimus contrarium eveniret, omniaque caloribus dehiscerent, &aestibus conflagrarent, quod nec ipsum ex naturae erat usu. Reliquus igitur est ei medius locus naturae nostrae scopoque ejus convenientissimus; illi, quia moderato eam calore oportebat foveri, non excessu caloris vel frigoris destrui. Huic quia in illius usum totus a Creatore est destinatus. Attigit rationem hanc Albertus lib. 2. de Caelo cap. 3. necnon ad eam alludit Ovidius 2 Metamorph. ubi Phaetontem Phaebus ita alloquitur. Altius egressus Caelestia signa cremabis Inferius terras: medio tutissimus ibis. Ethica ratio a simili petita est haec; Quod Rex est inter subditos, id sol est inter Planetas. Ut igitur Regem in populi medio sedentem, Majestatis suae radiis omnes illustrare, &jura dicere fas est, sic &Solem in medio Planetarum dominari, iisque quasi motuum leges praescribere, &inferiora moderari par est. In sole cernuntur maculae quas primum cognovit per Telescopii inventionem Galilaeus de Galilaeis, postea accuratius observavit Scheinerus, qui magnum volumen de iis edidit, &tunc temporis plures 50.