Latin
SECTIO SEXTA
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 280
Unproofread scanNot analysed yet
in sole visae sunt. Cum tuborum Opticorum beneficio plura in Cęlis observata sint, ingratum non fore spero si aliquam circa illorum originem in medio proferam, inde quae ad maculas solares attinent explicaturi. Tubus igitur ab officio Opticus, a perfectione vero Thelescopius nuncupatur. Cujus ut maximi in Astronomia usus, ita certant de inventionis gloria cum Batavis Itali. Janius Nicius Erythraeus tribuit Galilaeo de Galilaeis Florentino celeberrimo Mathematico, cujus tantam miramur virtutem, ut orbem omnium peragrasse terrarum videatur cum suum illud admirabile oculare in medium attulerit, cujus ope longissime oculorum acies intenderentur, ita ejus nomen celebrati. omnium sermonibus caepit, ut nihil jam sit eo illustrius, neque celebrius. Nam cum olim Patavio ubi octingentorum aureorum stipendio Mathematicas disciplinas juventuti tradebat, venisset Venetias, admonitus est a quodam Patricii ordinis viro N. B. in Germania inventum esse oculare quod oculis admotum, res quantumvis remotissimas ea qua essent magnitudine aspicienti subj iceret: ille qui fortasse jamdiu hoc saxum volvebat simul ac domum se recepit, fistulae plumbeae ex organo detractae, vitreos varii generis orbes ad certum intervallum accomodavit, unde eventum sibi ex sententia processisse cognovit: Itaque alacris ad nobilem illum Virum accurrit, a quo primum, tum ab aliis deinceps multis sui ordinis summa eorum admiratione, &Galilaei laude factum est ejus ocularis periculum in turri camtampanatia S.