Latin
SECTIO SEXTA
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 285
Unproofread scanNot analysed yet
tardissimus apparet, &versus medium velocior, praeterea eorum figurae circa margines Solis arctissimae, in medio latae, &plena majestate sese ostendunt, quarum est Figura 89. Ex quibus deducitur Soli esse quasi contiguas, &Solari vertigine abripi, quod &ex paralaxis negatione convincitur. Sunt igitur Soli propinquae, sed in ipso Sole non insunt, sed a purissima ejus materia, quae in continuo motu versatur extra ipsum Solem propelluntur. Nec obstat, quod si in ipso Solis disco non essent, de facto paralaxim haberent, cum &ipse Mercunus, qui Soli maxime propinquus est paralaxim habeat. non inquam obstat, quia Mercurius a Sole distat plusquam 20. gradibus, maculae vero quamvis non sint in pio Sole parvam ab ipso habent distantiam, ac ipsi imper correspondent, cum semper superius discum circumagantur Macularum plures in medio Solis primi viden incipiunt, alias in eodem dissolvi, &evanefoere cenimus, saepe plures in unum confluunt, saepius una in plures diffluit. CADe Motu Solis.