Latin
SECTIO SEXTA
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 286
Unproofread scanNot analysed yet
OL quotidie Circulum aequatori paralellum ab Oriente in Occidentem describit, licet circulus il non sit completus, eo quia die sequenti non eode praecise loco Horizontis oritur, unde sequitur plur revolutiones perficere debere in parte mundi septentrionali, &itidem plures in meridionali. In Horizonte, &Meridiano Sol habet suos termino ultra quos non progreditur, &distant ab aequatore 23. &fere 30. minutis. Quando Sol oritur juxta tropicos, minus sensibiliter mutat sui ortus locum, quam cum oritur circa medium, idest circa aequatorem. Item minus rapide movetur Sol ab Oriente in Occidentem, quam Stellae fixae. Nobis major apparet in parte meridionali constitutus, quam in Septentrionali, ac denique septem, aut octo revolutiones peragit in parte Septentrionali, magis quam in meridionali. Principaliora Solis phoenomena addita dierum inaqualitate, sunt haec; quae explicanda aggredimur, sed quia sunt duae celebres hypotheses, ideo haec phoenomena exponenda prius essent in nostro sistemate stabilitatis terrae, &postea in hypothesi motus terrae. Sol itaque duplicem habet motum annuum, &diurnum. Annuus fit ab occidente in orientem juxta seriem signorum Zodiaci, qui Sol etiam fertur ab uno ad alterum tropicum. Diurnus est ille, quo Sol fertur ab Oriente in Occidens percurritque totam mundi sphaeram, unde dies &noctes consurgunt, &quia sphaeram habemus obliquam, ideo dies, &noctes sunt nobis inaequales; quando enim Sol majoris sui circuli partem in nostro emisphaerio describit, cum ad nostrum scilicet Tropicum accedit dies habemus longiores noctibus, &econtra, quanbyGo quando ad alterum Tropicum accedit dies habemus breviores, quia tunc minor circulus describitur a Sole Aequales dies habemus bis in anno, dum Sol cursum suum peragit super aequatorem, item motu annuo nobis causat quatuor anni tempestates, ut dum progreditur ab Ariete in Cancrum, ver habetur, a Cancro ad Libram aestas, a Libra ad Capricornum Autumnus, a Capricorno ad Arietem Hyems, &ratio est, quia ab Ariete ad Cancrum perveniendo ad nos accedit, &ideo lucem, &calorem diffundit, unde frigus expellitur &sic ver habetur.