Latin
SECTIO SEXTA
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 287
Unproofread scanNot analysed yet
A Cancro ad Libram, licet a nobis recedere incipiat, a nostro emisphaerio non discedit, nosque directe respicit, &ideo cum alia ex parte non sit frigus expellendum, maximum calorem, &aestatem causat. A Libra ad Capricornum progrediendo ad alterum Tropicum accedit nos relinquens, &ideo calorem remissum efficit, unde &Autumnus consurgit Denique a Capricorno ad Arietem progrediens maxime a nobis distat, &ideo Hiems causatur Cum Sol progrediatur quotidie sub Eclyptica, debet quoque declinationem mutare, ac proinde ortum tardius habere. Quia autem Eclyptica extenditur in parte Septentrionali Mundi, &Meridionali, Sol ejus padus percurrens necessario plurimas revolutiones peragere debet, quia autem excentrici major pars continetutr inter aequatorem, &Polum Arcticum, ideo plures gndus percurrit in parte Septentrionali, quam Meridioali &quia pariter Sol fit proximior terrae in parte meridionali, ideo major conspicitur. Diverstatem autem, quam causat respectu Zonarum, &populorum superius explicavimus. Unum restat, videlicet modum inveniendi ingressum Solis in signis Zodiaci, sicut Solis gradus in qualibet die, quod ut facilius inveniatur supponenda sunt ea quae diximus in sectione de sphaera, Zodiacum videlicet dividi in duodecim signa, quae Sol percurrit per annum, ita ut Mense Martii ingrediatur in V, Mense Aprilis in &. Maji E, Junii Q, Julii P. Augusti m Septembris (. Octobris . Novembris [. Decembris Januarii in tae Februarii in X. Ut igitur, quo die Sol ingrediatur in signum illius Mensis inveniatur, numerentur Menses ab Januario per