Latin
SECTIO SEXTA
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 293
Unproofread scanNot analysed yet
Planetae dividuntur in Primarios, &Secundarios Primarii sunt Saturnus, Juppiter Mars, Venus, Mercurius, qui est Soli proximus, quorum Characteres sunt. hP OR J. Qui autem sustinent Terram moveri inter Primarios Planetas eum recensent, cujus hic est Character F; Isti circa Solem moventur Planetae secundarii sunt, qui non circa Solem, sed alterum Planetam primarium circumferuntur, uti est Luna quae circa Terram fertur, Satellites Jovis, &Saturni, quorum primi circa Jovem feruntur &sunt quatuor, secundi circa Saturnum, &sunt quinque. Planetarum naturam nonnisi ex astronomicis Observationibus possumus explicare, atque affirmare. Observant igitur astronomi primo Planetas esse Corpora Solida, quia animadverterunt proprio esse destituta Lumine, quum ea tamen Parte splendescere viderint qua a Sole illustrantur, Quinimo observavit Gassendus Lib. de novem Stellis Saturnum, &Jovem lumine privari ea parte, quam umbra Satellitum attingit. Observarunt secundo Specialiter in Luna esse Cavitates, &asperitates, quinimo Galilaeus ex maculis Lunaribus arguit in Luna esse maria, Insulas &c.