Latin
SECTIO SEXTA
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 294
Unproofread scanNot analysed yet
quorum Geographiam describit Ricciolus; Nam partem illam Lurae obscuram, quae macularum instar videtur mare esse convincit ex eo, quod radii Solares inter aquae porositates dispergurtur unde reflectere non possunt eo fere pacto quo Solares radii in speculum immissi non reflectunt; quod si a longe inspiciatur tamquam tenebrosum apparet. His positis disputatur apud Philosophos an Planetae Corpora sint Terrestria. Probabilior Sententia est affirmativa, quod ex eo probant Astronomi, quod Luna (idemque de caeteris Planetis asseritur) superficiem habet asperam, nam si Lunae superficies esset tersa, &polita, ut speculum, non reflecteret undequaque Lucem, sed Solis imaginem exiguam admodum instar puncti splendidissime micantis tantum ostenderet. Verum sicuti in Corporibus Terrestribus, sic in Luna aspera, &scabra est ejus superficies qua fit ut Lucem Solarem undequaque diffundat, &Corpus Terrestre illuminet. At non tantum inaequalis, &aspera est Lunae superficies, sed etiam Valles habet, atque altissimos montes, nam si nullae in Luna existerent eminentiae, sive partes reliquis altiores, Linea recta in Elliptica, reliquisque Phasibus semper determinaret confinia Lucis &umbrae, at si tubo Optico aspiciatur Luna confinium illud in nulla regulari Linea, sed multis anfractibus intercisum apparet. Praeterea multae nigricantes maculae in parte illuminata conspiciuntur, quae sunt ingentes Cavitates, seu Cavernae, in quibus cum Sol ejusque sinum externum illas oblique irradiat, Lux tantum attingit, profundiores partes obscurae manebunt; At Sole ascendente plus Lucis hauriunt, &quo altius super illas attollitur Sol, eo magis Vallium umbrae se comprimunt brevioresque evadunt. Lunae itaque superficies praeruptis montibus, profundissimisque Vallibus ubique scatet. Quod de Luna dixi de caeteris etiam Planetis affirmari potest, cum eadem materia constent, ut supra vidimus, Lucemque reflectant. Quum ergo Planetae sint Corpora Terrae similia haud dubium erit, quin etiam ibidem contingant consimilia dibzy G Google similia Phaenomena, quae in Terra nostra observamus evenire, In Telluris nostrae Athmosphaera ascendunt Vapores, condensantur in nubes, &resolvuntur in aquas, &pariter Planetarum Corpora ambit Athomosphaera gravis, &elastica: etenim recedente Lumine Solis apparet circa Lunam annulus lucidus Peripheriae Lunae parallelus, Signum ergo est dari circa Lunam fluidum, quod ejus Figuram assumit, radiosque Solares incidentes refringit atque reflectit, cum igitur fluidum ambiens Terram nostram sit aer pariter circa Lunam aerem esse fit manifestum; Quia autem saepe observatum est ab Hevellio, &Casino aerem Lunarem non eadem constanter pelluciditate gaudere, sed saepe Limbum Solis tremere facit, stellarum figuras Circulares in Qvalem mutare, quae Phaenomena in aere nostro observantur quando Vaporibus est refertus, ideo &Vapores in athmosphaera Lunae elevari Phaenomenorum similitudine comprobatur; &quoniam aer Lunaris denuo perspicuus evadit.