Latin
CAPUT IV
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 31
Unproofread scanNot analysed yet
Obiic. 2. Deus nonnumquam variis speciebus homines sefellit, ut dum discipulos Emaus petentes concomitaretur ipse se finxit peregrinum, &longius ire, Resp. neg. ant. Deus enim homines numquam fefellit, sed eos veritatem semper docuit, sic Christus cognoscendum se dedit in fractione panis. Caeterum pluries nos certificavit in Sacr. Literis de corporum existentia, ideo non est de illa dubitandum. Objic. 3. Non sumus certi, an in somno, an in vigilia simus &consequenter an revera corporum existentiam percipiamus. Resp. Nos certo animadvertere differentiam quae versatur inter somnum, &vigiliam propter idearum claritatem, quam in vigilia habemus. Nec urget nos aliquando in somno clare &distincte percipere, nam esto distinguamus unum objectum ab altero, non tamen cum tanta claritate ut in vigilia; Et defacto non possumus de hoc dubitare nisi simul dubitemus Deum nos fecisse ad errores proclives, &determinatos quod falsum esse ostendimus. Insuper argumentum nihil contra nostram Conclusionem convincit: nam dato quod semper in somno essemus, corpora dari necesse foret, cum dormitio sine corpore non habeatur &somnus per spititus vitales perficiatur, consequenter ex ipsa vigilia, &somno corporum existentia evincitur.