Latin
CAPUT V
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 31-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT V. De Rerum formis. PORMA essentialis materiae est extensio, cum per illam constituatur. Ceterae autem formae corpori generatim accidentales sunt, esto rebus particularibus sint essentiales, ut in principio diximus. Dari formas substantiales certum est apud omnes PhiIosophos, cum unaquaeque res suum habeat constitutivum; per solam autem materiam res non distinguantur. Controversia, quae in hac parte apud Philosophos agitatur, est, an hujusmodi forma sit Entitas realiter distincta a materia. Negant recentiores, quorum rationes exponere superfluum non erit. Probant ergo recentiores formam non distingui a materia, sed consistere in varia materiei dispositione intrinseca, quod sic probant: 1. auctoritate Arist. nam lib. 2.