Latin
CAPUT VIII
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 310-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VIII. De Solis, &Lunae Eclypsibus. NIHIL est in Astronomia, quod miram humani intellectus solertiam, acremque ejus perspicaciam magis ostendat, quam defectus solis, &Lunae clara explicatio, &accurata praedictio, qualis apud Astronomos habetur. Est autem Eclypsis vox Graeca, quae deliquium, aut defectionem significat, unde aegri, &moribundi, cum deliquium animi, &languor lethalis eos corripit, in Eclypsin incidisse dicuntur.