Latin
CAPUT VIII
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 311
Unproofread scanNot analysed yet
Sic etiam Luna cum orbe pleno fulget, si in umbram terrae incidat vivifica solis luce spoliata, expallescit, &sol vicissim interjecta Lued by Goc ta non sbi, sed nobis deficiens obscurari videtur, tunc dicuntur Sol, &Luna Eclypsim, seu deliquium pati, ut autem a primis principiis exordiamur: Sciendum est Corpus omne lucenti soli expositum umbram projicere in plagam soli oppositam, estque haec umbra nihil aliud, quam privatio Lucis in spatio quodam ob solis radios ab opaco corpore interceptos. Adeoque Terra opaca cum sit, umbram projiciet in plagam soli oppositam, in quam si incurrat Luna eam obtenebrescere necesse est. Et quia figura telluris est Sphaerita, seu ovalis umbrae figura cylindrica foret, si Terra Solem magnitudine aequaret, cum vero sole minor sit, ideo figura umbrae est conica in apicem desinens, sicut in Figura 98. Luna vero cum ejus diameter in diametro umbrae terrestris contineatur, sitque diameter umbrae minor diametro terae, erit terra multo minor. Pro clara Lunae Eclypsis explicatione ad hanc figuram necesse est respicere, sit itaque S Sol T Terra Conus ABC umbra Telluris, patet nullam posse duci rectam lineam a Sole ad punctum quodvis intra Spatium ABC, quae non in terram incidat, adeoque cum opaca sit terra, transitum solis radiis negabit, &illustrationem Spatii ABC. impediet, &si Luna Soli opposita per hoc spatium transeat, illam tenebris involvi, necesse est, sietque Eclypsis Lunae, quae aliis, quam in plenilunio contingere non potest, quia tunc tantum terrae diametraliter opposita esse potest, Figuta est 99. Sicuti terra umbram in plagam Soli oppositam projicit, ita &Luna. Si haec Lunae umbra in terram incidat, quod fieri non potest, nisi cum Luna in conjunctione cum Sole e Terra videtur, quia tunc solummodo potest diametraliter versari inter Solem, &terram, Incolae istius partis, in quam incidit umbra, in tenebris includentur, lisque sol videbitur deficere, quamdiu intra umbram moratur.