Latin
CAPUT
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 333
Unproofread scanNot analysed yet
B. C. D. E. F. G. quarum una toto anno comuni ostenderet primum hebdomadae diem, qui dies Solis tunc vocabatur; caeterae autem dies reliquos, qui a residuis Planetis nomen habebant. Atque hae literae nonnisi post annos 28. dies hebdomadae eodem quo antea ordine indicabant; idcirco constituebant Cyclum alium, qui Cyclus Solaris dicebatur, nunc autem Cyclus Literarum Dominicalium. Quod Kalendarium Julianum jam inde ab initio amplexa est Ecclesia, eique Festa sua immobilia inseruit, &ab omnibus Fidelibus recipi voluit, ut quibus diebus ea essent celebranda constaret Quoque porro ex eodem Kalendario Fideles cognoscerent, quo Anni die Pascha celebrandum foret, &inde reliqua Festa mobilia a Paschate dependentia; dederunt Patres Concilii Nicaeni anno 325. curam Eusebio Caesmensi, &Alexandrinis Mathematicis, ut Cyclum Lunarem, a Julio Caesare praefixum Kalendario suo ita ordinarent; &ad Solis ingressum in principio Arietis, seu ad diem Aequinoctii verni, (qui tunc incidebat in 11. Martii) accomodarent; quo is ad Novilunia Paschalia, atque adeo ad diem Paschatis quovis anno celebrandi inveniendum conduceret. Factum id, Kalendariumque antiquum, quo Ecclesia a Tempore Concilii Nicaeni usque ad annum correctionis 1582. usa fuit ita est dispositum, ut singuli menses quinque habeant Columnas, pro ut in Missalibus, &breviariis antiquis apparet. Prima columna continet Cyclum Lunarem, seu Aurei Numeri. Secunda Cyclum Solarem seu Literas Dominicales. Tertia Kalendas, Nonas, &Idus; cum reliquorum dierum ab illis denominatorum numeris. Quarta numerum dierum mensis. Quinta denique festa immobilia Sanctorum; sciendum vero, quod annus Solaris Astronomicus non una ratione sit definitus. Antiqui, ut Calippus, Archimedes, Geminus, &Sosigenes cum Julio Caesare faciunt illum dierum 365. horarum 6. Caeteri vero omnes post illum faciunt minorem. Alphonsini (quos sequuti sunt Mathematici, qui Kalendarii correctioni operam dederunt) illum olim repererunt diebus 365. hor. 5. 49. 16. fere, quibus Tycho Brahe, &alii aliqua ratione adstipulantur.