Latin
CAPUT
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 334
Unproofread scanNot analysed yet
Cum igitur Julius Caesar, &postea Patres Concilii Nicaeni anno Solari tribuerint, praeter dies 365. horas 6. integras, excessit Annus Julianus Astronomicum 10. 44. sive resolutis minutis in secunda, 644. Ergo quoniam unus dies habet 86400. facile reperire licet quanto tempore vetus Kalendarium, seu annus Julianus a Coelesti, seu Astronomico differat, uno die sic dicas, 644. dant unum annum, qui dant 86. 400. reperies enim opera– Post tione facta per Regulam auream annos 134. annos itaque 134. a Concilio Nicaeno Aequinoctium celeste non amplius contingebat die 21. Martii, sed die 20. ,&post totidem alios annos die 19. &sic porro, adeo ut circa annum 1582. quo Kalendarium vetus fuit correctum contigerit circa diem 11. Martii. Ex quo factum, ut licet ante Kalendarii correctionem omnia Plenilunia a die 11. Martii usque ad 20. fuerint revera Paschalia, hoc est primi mensis Lunaris, utpote quae post Aequinoctium vernum contingebant, ea tamen respueret Ecclesia: propterea quod Aequinoctium vernum diei 21. Martii a Concilio Nicaeno praefixum ordinatumque praecedebant. Hicque est primus Kalendarii veteris error, quo non minor alter, quod Novilunia per aureos numeros recte fuerint indicata, sed quatuor, &lius diebus, quam oportet serius; propter quem quatuor dierum errorem saepe evenit, ut Pascha celebraretur Luna XXV. quando nimirum Luna XIV per aureum numerum inventa (quae verius erat Luna XVIII.) incidebat in diem Dominicum, ac proinde Pascha byGoog Icha in sequentem diem Dominicum differebatur. Id quod manifeste repugnat decretis Concilii Nicaeni, quae voluit Pascha celebrandum esse a Luna XIV.