Latin
CAPUT V
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 34
Unproofread scanNot analysed yet
Non enim currit eadem paritas de homine, ac de rebus pure materialibus, cum enim homo, ex spiritu, &corpore constituatur, ideo praeter substantiam materialem admittitur spiritualis, caeterum in aliis compositis pure materialibus forma salvatur per solam dispositionem materiae. Haec sunt, quae a Recentioribus circa formam proponuntur caeterum saniori consilio dicendum vere dari formas substantiales, alias non daretur principium intrinsecum operationis, nec esset unde una res ab alia distingueretur.