Latin
CAPUT V
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 33
Unproofread scanNot analysed yet
vel enim est ipsa receptio formae, &tunc deberet assignari id ex quo fuit producta, vel conversio alicujus partis materiae, &redit argumentum; eductio igitur a recentioribus salvatur per hoc quod forma nihil aliud sit, quam dispositio materiae, &tunc educitur quando hic, &nunc materia disponitur in illam formam, cujus est capax. Obiic. 2. Nisi forma esset a materia distincta omnes res ex sola materia constituerentur, consequenter omnes formae essent ejusdem speciei, hoc est falsum ergo Resp. neg. maior. Res enim specie distinguuntur per diversam materiei dispositionem, secundum quod omnia diversimode disponuntur, varie etiam vel constituuntur. Contr. Diversitas quae oritur a sola partium dispositione est tantum accidentalis, ergo &c. Resp. dist. ant. Intrinseca N. Extrinseca C. Esto diversitas, quae oritur ex extrinseca dispositione sit accidentalis, secus tamen illa, quae ex intrinseca nascitur dispositione, nam haec est rei constitutivum eo fere pacto quo ex varia literarum compositione variae formantur dictiones. Contr. Sed etiam dispositio intrinseca est accidentalis accidit enim materiae, ut sit disposita in formam plantae, vel lapidis, ergo &c. Pesp. dist. min. Est accidentalis respectu materiae, conc. compositi neg. Esto accidat materiae esse sub hac vel illa dispositione, est tamen essentiale respectu compositi. Contr. Illa dispositio in se; vel est essentialis vel accidentalis? lesp. Metaphysice loquendo esse accidens Physice vero, &concretive esse substantialem, quia ad esse plantae, v. g. necessario, &essentialiter exigitur talis dispositio. Obic. 2. Quando animal ense vulneratur aut venenum subit lervat eamdem armoniam, atqui non servat eamdem formam, ergo Resp. Quod in dictis casibus esto ad oculum servetur eadem armonia, revera tamen intrinsece eam non servat, sicut cum inhorologio, si intus aliqua particuTom. III. la deficiat, videtur tamen exterius servare eamdem formam. Obiic. 3. In homine forma substant alis, nempe anima rationalis distinguitur realiter a materia, ergo. Resp. neg. cons.