Latin
CAPUTII
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 39
Unproofread scanNot analysed yet
Secunda difficultas est, an in puncto reflexionis quarumdam partium totius corporis immobilis quies intercedat. Celebriores Philosophi partem affirmativam sustinent, eo quia non possumus concipere, quo pacto possit reflectere corpus in puncto reflexionis, quin partes anteriores corporis mobilis sistantur &complanentur, dum posteriores partes, in quibus est centrum gravitatis, adhuc moventur. Nec urget dari debere quietem in toto corpore, eo quia lapis sursum per lineam perpendicularem projectus, tamdiu ascendit, quamdiu vis ipsi impressa vincit illius gravitatem; at ubi ad aequilibrium perveniunt vires, tum quies in toto corpore intercedit, non, inquam, quia descensus lapidis projecti sponte labentis, non tantum est motus reflexus, sed etiam novus motus a materia impellente impressus, &ideo sufficit, quod tantum secundum aliquas partes quiescat, nec propterea motu contrario moveretur, cum motus illi esset secundum diversas considerationes, &partes. Duratio est permanentia in esse: Tres species durationis a Boetio assignantur, Aeternitas videlicet, Aevum, &Tempus. Aeternitas est duratio sine principio, &fi, Aevum duratio habens principium, &carens fine. Tempus autem initium, &finem dicit, Prima convenit Deo, secunda rebus omnibus spiritualibus, imo ipsa mensurantur principaliora corpora universis, videlicet moles, Planetae, Sydera, Elementa, tam primaria, quam secundaria; quamvis secundum aliquam partem corruptionem patiantur. Tertia tandem convenit mixtis corruptibilibus. Hinc quaeri solet, an ipsa duratio distinguatur a re durante; ac pro resolutione sit