Latin
ASSERTIO NEGATIVA
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 40
Unproofread scanNot analysed yet
ASSERTIO NEGATIVA. Prob. Absque ulla entitate adveniente, dum res collocantur extra causas conservantur: ergo durant, quia duratio nil aliud est quam continuata conservatio. Insuper daretur motus continuatus consequenter duratio, quae nil aliud est quam continuatio motus. Insuper duratio in Deo non distinguitur, &tamen durabit per totam Aeternitatem. Objic. 1. Duratio advenit rei constitutae: ergo ab ipsa re constituta distinguitur, Antec. patet, quia duratio est permanentia in esse: permanere autem in esse advenit rei. Resp. neg. antec. Quia ad hoc ut res permaneat in esse sufficit quod producatur extra suas causas efficientes; tunc enim usque ad terminum suae durationis perseverat, absque ulla entitate superaddita, alias quidnam esset illa entitas, non substantia, quia esset eadem difficultas, non accidens, quia non datur. Pariter instatur. In privationibus, &negationibus, quae etiam per adversarios durant absque entitate superaddita, alias privationes, &negationes essent quid positivum. Contra Dum unum supponit aliud, ab illo distinguitur, sed duratio rei supponit esse, prius enim est, quod res sit quam permaneat, consequenter &c. Resp. Durationem praesupponere esse extra causam, non autem praesupponere esse distinctum ab ipsa duratione, uti diximus in probatione assertionis. CAPUT III. De Causa Motus. PRIUS quam motus causam assignemus oportet materiae originem ejusque partitionem assignare in primis reiicimus veterum Philosophorum, &EpicuPars I. Physicae. curtorum praesertim, &Aristotelis opinionem; sustinuerunt siquidem materiam semper extitisse quod rejicit S. Scriptura dum testatur Deum Mundum in tempote ex nihilo condidisse, quod etiam rejicimus in Pneumatologia ostendendo Creaturam ab aeterno existete non posse.