Latin
ASSERTIO NEGATIVA
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 44
Unproofread scanNot analysed yet
Cum ergo Caelestis materia maximè fluida sit, ideo inter omnia corpora magis prona ad motum, quod eo magis convincitur, quia fluiditas ipsa in motu posita est; Sed Objic. primo Causa motus est voluntas; ergo non Deus. Resp. Voluntatem non esse causam immediatam motus, sed tamen dirigere &determinare Spiritus animales, ut influant in hos nervos potius quam in alios, &ideo in furiosis Anima non potest spirituum impetum sistere, sicut etiam in Apopleticis, quinimo si voluntas sufficeret, opus non esset tanto organorum apparatu ad corpus movendum. Objic. 2. Natura cujuscumque rei est principium motus, &specialiter in viventibus, in quibus motus esse debet a principio intrinseco, igitur &c. Resp. Naturam esse quidem principium motus, si specialiter sumatur in nostro sensu, pro causarum scilicet complexu, ad id autem, quod objicitur de viventibus, concedimus quidem motum esse a principio intrinseco, quatenus in ipsis sunt quaedam, quae in ipso moventur continue: congeniti scilicet Spiritus, quos ob perennem, qua feruntur agitationem impetum facientes nominavit Hippocrates, simulque collectio elementorum, orta ab impetu subtilis mater iae, de qua plura suo loco. Ex dictis colligitur, primo omnia corpora esse posse causas occasionales motus, quatenus praebent alteri corpori occasionem motus, ut cum materia subtilis in majora corpora incurrit, vel globulus aliquis alterum globulum impellit, incursus iste, aut impulsio, est occasio; ut naturae Auctor secundum legem a se sancitam ea corpora transferat, sive in diversis, successive, locis, continua creatione conservet, Colligitur secundo unam tantum esse speciem motus rigorose dictam, nempe ad locum, quamvis diversimode, juxta diversitatem termini ad quem secundum quam corpora dicuntur ferri sursum, deorsum, antrorsum, retrorsum, sicut alinea, cujus causa, motus dicitur rectus, circularis, specialis. &c.