Latin
ASSERTIO NEGATIVA
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 45
Unproofread scanNot analysed yet
Colligitur tertio proprietates principales motus esse quantitatem, determinationem, reflexionem, &refractionem, quantitas est illius duratio, quae ab illius velocitate pensanda est, ut suo loco videbimus, determinatio est directio illius, in unam potius partem, quam in aliam, attento etiam modo, quo fit impulsio. Reflexio, est regressiocorporis mobilis ab alio corpore ex eo quod illud non valeat penetrare, sic dum pila in parietem immittitur, cum illum nequeat pertransire renectit. Refractio tandem sit, dum unum liquidum in aliud immittitur, tunc enim dividit, &penetrat, quae penetratio dicitur refractio. His igitur explicatis, ad directionum leges &caeteros particulares motus explicandos deveniendum, ut singula naturae Phaenomena, quae legibus motus complentur, intelligantur.