Latin
CAPUT III
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 56
Unproofread scanNot analysed yet
Insuper particulae aquae &terrae commiscentur cum particulis aeris, &proinde debilitant motum ipsius aeris ne suo pondere premat, &sursum Hydargyrum substentat. Objic. 3. Mercurius aliquando non ascendit, sed adhaeret partibus tubi, ergo &c. Resp. id procedere, propter Hydargyri particulas ramosas, &asperitatem parietum, quibus adhaeret, quae adaesio impedit, ne aer sursum impellat particulas illas Mercurii. Objic. 4. Si effectus Mercurii in Barometro penderet a pressione aeris, corpora graviora a levioribus premerentur, siquidem aer levior est Hydargyro atqui hoc est contra regulas motus, ergo &c. Resp. distinguo maj. corpora graviora, gravitate absoluta concedo, respectiva nego, corpus magis grave, gravitate absoluta premi potest a leviori, quod sit gravius gravitate respectiva, cum igitur columna aeris gravitate respectiva sit gravior Mercurio, ideo potest illum substentare.