Latin
CAPUT V
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 56-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT V. De Statica. OTATICA dividitur in Geostaticam, &HydrostaOticam, ideoque visis generalibus principiis Staticae ad Mechânicam, &Geostaticam descendimus, quae circa machinarum constructionem, quae in motibus perficiendis adhibentur, applicatur. Consideratione digna sunt tria, scilicet potentia movens, resistentia, seu pondus, &ipsa machina. Potentia est vis, quae machinae adhibita habet resistentiam superare, ita ut si actu motum producit, dicatur potentia movens, secus vero potentia substentans. Resistentia, vel pondus est corpus, quod ope machinae movetur, vel substentatur vel motui producena do utcunque resistit.