Latin
CAPUT V
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 59
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque admirabilis Mechanicae utilitas, fructusque uberrimus in hoc uno positus est, ut dati ponderis sive motricis potentiae vires augeantur ut cum ipsa ponderi sustinendo, sive movendo par esse non possit, in vario fitu variisque machinis applicata par, &aequalis reddatur, cumque ponderis, ideoque cujuslibet etiam motricis potentiae vires augeri dixerimus in eadem ratione qua augetur celeritas ponderis, sive potentiae, hoc est spatium, quod peragatur a pondere sive potentia, universum Mechanicae artificium in hoc uno positum est, ut illae machinae demonstrentur quibus ponderis sive potentiae celeritas, motusque supra motum corporis augeatur. In rotis dentatis, quo plures sunt, eo major acquiritur vis: nam v. g. sint tres rotae, major est decies velocior minori, &maxima centum, quia spatio quo minor perficit decem rotationes, illa unam complet rotationem.