Latin
CAPUT V
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 58
Unproofread scanNot analysed yet
Cochlea est cylindrus rectus A. B. v. g. spirali ductu cochleari striatus, ut patet figura 23. fit etiam dum F. G. motu aequabili in superficie cylindri circumfertur &interea punctum I. &F. versus G. motu idem aequabili descendit, ut patet in figura 25. Cochlea est mas, &saemina, mas est superficies convexa, faeminae vero si concava fuerit furcata vel striata, mas, &faemina semper conjungi debent ut motus gignere valeant, intelligo tantum de cochleae simplicis usu, quia si axi in Peritrochio conjungitur faeminae opus non est cum is vices ejus adimpleat. Praeter has machinas plures aliae enumerari possent, quae tantum ad praelaudatas reducuntur uti sunt Trochlea, quae est circulus circa centrum A. volubilis, ut patet in figura 22. si autem instituitur instrumentum ex trocheis, &multiplici funis circumjectum dicitur Polispastum ut apparet in figura 24. Cuneus, est prisma triangulare cujus bases sunt triangula equicrura, &ideo cuneus est instrumentum, ex materia solida basim habens quadrilateram, seu quadrata tam licet ex una parte longiorem, &rectangulam, ex cujus duobus lateribus oppositis ducuntur in plano duae superficies aequales, ad se mutuo convenientes, ut apparat in figura 25. Hae omnes machinae ordinantur ad aequilibrium acquirendum, adeo ut potentia per machinas aequilibretur cum pondere, unde quo longior est vectis, eo major acquiritur vis, unde universaliter assumi poterit, quod ponPas I. Physicae. ponderis momentum augebitur in eadem ratione, qua augetur distantia ejusdem ponderis a fulcro, sive qua augetur celeritas, &spatium quod peragitur ab ipso minori pondere.