Latin
CAPUT VI
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 61
Unproofread scanNot analysed yet
Resp. Rationem esse quia non datur positiva levitas, sed corpora omnia gravia sunt ac etiam in propriis locis gravitant; corpora ergo aquae innatantia demergi in ea debent pro ratione gravitatis respective minoris; ita ut si gravitas respectiva aquae dupla sit respectiva gravitate navis, demergeretur ista in aqua dimidia sui parte Namque dimidia pars navis aequalis in mole aquae, quae in gravitate tantum ponderet, quantum integra navis: Igitur inter aquam, &Navim media sui parte demersam aequilibrium; quia si in loco a Navis infra aquam occupatum sustineretur, aqua aequalis in mole partis navis demersae, esset aequilibrium inter omnes partes aquae; sed ea moles aquae est aequalium virium, ac tota maris, cujus tamen media pars demergitur: ergo si aquae innatet Navis cujus gravitas specifica ut dimidia gravitate specifica aquae, media sui parte immergeretur aquis Quod si in aqua immittatur corpus aequalis gravitaus specificae cum aqua totum immergetur, &quemtumque in aqua locum indifferenter occupabit, quia dam totum immergitur occupat locum aquae sibi aequiponderantis; sed quoties corpus occupat infra aquam locum aquae sibi aequiponderantis, toties est in aequilibo cum omnibus partibus aquae: Igitur dum hoc copus in aquam projicimus, quemeumque locum indiferenter occupabit in aqua, ita tamen ut totum immergatur. Vite versa corpus respective gravius aqua, nunquam potest ab ea sustineri, cujuslibet sit profunditatis quia corpus tunc tantum sustentatur in aqua, quando occupat locum aquae sibi aequi ponderantis, sed hujusmodi Corpus nunquam potest infra aquam talem locum occupare, nam si in ejus loco sustitueretur aqua ipsi aequalis quoad molem, fieret aequilibrium inter partes aquae; sed hoc corpus gravius est aqua talis molis, ergo nunquam esse potest in aequilibrio cum aqua, sed aequiponderabit, &descendet.