Latin
CAPUT VI
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 62
Unproofread scanNot analysed yet
Quaeres Cur Corpora, quae in aere sunt in aequilibrio ab eo excidant, si in aqua expendantur? Resp. Id ex eo provenire, quod corpora aqua graviora quando in ea immerguntur, minus gravitant, si Trutina in aere existente expendantur, tantumque de suo pondere amittunt, quantum ponderat aqua ipsi aequalis quoad molem; unde est quod si 2. librae plumbi in aqua expendantur tantum de ejus pondere deperdetur; quantum est in aqua aequali quoad molem; quod idem contingit de duabus libris Cupri, sed duae librae plumbi minorem habent molem, quam 2. librae Cupri, ideoque de plumbo minus deperdetur, quam de cupro, &consequenter eaedem librae plumbi, quae in aere erant in aequilibrio cum duabus libris Cupri, in aqua amisso aequilibrio plumbum praeponderabit. Quaeritur. Quae sit Methodus certa habendi diversitatem inter gravitates specificas corporum? Resp. Ad gravitatem specificam fluidorum earumque differentiam habendam talem adhiberi posse methodum. Habeatur digitus cubicus ex quovis metallo, cujus pondus sit in aere diligenter exploratum; si hic digitus in diversis liquoribus expendatur differenter ponderi ejus in aere ac in singulis liquoribus exhibebunt specificam gravitatem eorundem liquorum. Id enim quod deperditur de pondere digiti cubici in liquoribus, est ipsamet gravitas specifica liquorum ut constat ex dictis. Hac methodo, quod inventum est, quod pondus 100. librarum Auri in aere appensi, si expendatur in Mercurio, amittit de sua gravitate lib. 71. =in Aqua 5. cum =in oleo 4. +/2 ideo si sumantur aequales moles Auri, Mercurii, Aquae, Olei, &aurum ponderet lib. 100. Mercurius ponderabit 71. cum dimidia, Aqua 5. cum triente, oleum 4 cum tribus quadrantibus; &in istorum numerorum proportione se habere dicuntur gravitates specificae istorum corporum. Si vero specifica duorum Corporum gravitas sit inveftiganda. In Corporibus mole aequalibus cognoscentur absolute gravitatis; harum differentiae diversitatem gravitatem specificam demonstrabunt; Nam ut dictum est major voluminum gavitas specifica a majori cum minori gravitate absoluta corporum aequalium quoad molem arguitur.