Latin
CAPUT VII
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 65
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VII. Vtrum Corpora Elementaria gravitent in propriis locis. ISTA Ars mechanica a praesenti pendet quaestione A quam licet generalem proponamus, ad duo tamen specialiter restringitur, scilicet ad gravitatem aquae, &aeris a quibus principaliora phaenomena pendent. In praesenti igitur paragrapho, ostendam aquam in suo loco gravitare, probatuius deinde in sequenti Aerem gravitare in sua atmosphaera, suppositis quae supra diximus, videlicet primo per gravitatem intelligi principium tendendi deorsum, secundo corpora esse in propriis locis quando non habent infra se alia corpora, minus gravia, quibus positis Probatur. Aurum dum aquae immergitur deperdit partem suae gravitatis: sed haec evenit ob gravitatem aquae in idem aurum; ergo. Major constat experientia. si enim ponderetur aurum in aqua, illi tantum de gravitate decedit, quantum est gravitas aquae ipsi mole aequalis immersi; aqua quoad molem aequalis auro sit unius lib. de auri pondere 1. lib. deperditur Probo min. Nulla alia esse potest ratio talis diminutionis ponderis auri intra aquam, quam quia aqua gravitando in aurum illud elevare nitatur, sicut elevat alias aquae partes, cum quibus est in aequilibrio, ergo solum ab aquae gravitate auri pondus imminuitur. Confirmatur hoc: dum inveniuntur duo pondera in statera, ideo unum in aliud gravitare dicitur quia illud elevare nititur, cum qua nisum cognoscimus, ex eo quod pondus adversum tantum de sua gravitate amittat, quanta est gravitas alterius: sed aurum in aqua demersum ita se habet: ergo dicendum per aquae gravitationem aurum sursum impelli. Tom. III. Hinc byGoogle Hinc reddi potest ratio, cur aquae pondus intra aquam non sentiatur, partes enim aquae per mutuam gravitationem sunt in aequilibrio, se seque invicem sustentant, eo pacto, quo duo corpora aequiponderantia in statera per mutuam gravitationem sese invicem sustentant; &si quis velit alterutram elevare ejus gravitas non sentitur, quia alterum ad elevandum adjuvat. Sicut autem quis male inferret pondera in statera appensa non gravitare, ita male infertur aquae partes intra aquam non gravitare. 2. Probat.