Latin
CAPUT VII
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 66
Unproofread scanNot analysed yet
Quodlibet fluidum premit, &aggravat partes prope vasis fundum constitutas, ergo quodlibet fluidum gravitat etiam in proprio loco Probatur ant. in fundo receptaculi A (fig. 28.) quo flu dum continetur fiat foramen, quo libere fluidum egredi possit ipsum foras erumpet, eoque velocius, &longius exiliet quo altius fuerit in receptaculo, &si quis manu tentabit foramen obcludere, eo majores erunt adhibendae vires quo in receptaculo altius fuerit fluidum; sed id non alia ex causa provenire potest, quam quia partes fluidi superiores in inferiores gravitant, &consequenter pro majore altitudine fluidi in eodem receptaculo, plures partes in eandem gravitant manum, mediantibus partibus inferioribus, ergo. Confirmat. primo. In Vasibus communicantibus A. B. C. D. (Fig. 29.) immittatur quodvis fluidum ex orificio A. istud quando pervenit ad B. sed per E. progreditur ad D. &per sisonem D. C. ascendit quoadusque ad eam deveniat altitudinem, quae sit aequalis altitudini sifonis A. B. quia nimirum partes inferiores fluidi premuntur ob gravitatem superiorum, ac ideo dilabuntur ubi datur exitus per E. &D. tantumque ascendere coguntur, quoadusque contrario gravitatis nisu possint gravitati ac nisui fluidi in A. B. contenti resistere: quod tunc evenit cum eadem est in utroque sisone altitudo, tunc enim ex partis utriusque gravitatione quies oritur in utroque. Confirmat. 2. Si in iisdem vasibus communicantibus contineatur Mercurius fluidorum gravissimus, usque ad altitudinem A. F. G. &per A. super infundatur Aqua, Mercurius ex G. ascendet ad H. ,&id secundum proportionem gravitatis aquae ad gravitatem mercurii, ergo aqua gravitat in Mercurium, &consequenter in proprio loco. (Fig. 30. Confirmat. 3. Si maor Phiala vitrea A. B. aqua plena, cujus collo A. circumligetur vesica adjunctum habens tubum E. D. pariter aqua plenum, eidem phialae A.