Latin
CAPUT VII
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 70
Unproofread scanNot analysed yet
tantum, ita ut longitudo B. E. sit 33. pedum circiter, Calamus C. D. Mercurio impleatur, &in vas D. invertatur mercurio plenum aperto Orificio D. &C. occluso descendet mercurius usque ad F. ita ut altitudo D. F. sit duorum pedum cum duobus digitis, quodque ad rem nostram maxime facit Mercurius D. F. &aqua B. E. sunt aequalis ponderis, si calami sint ejusdem crassitiei, sed id evenit, quia aer Circumfusus sua gravitate premens aquam Vasis B. &mercurium Vasis D. cogit in suspenso manere aquam &mercurium Vasis D. cogit in suspenso manere aquam &Mercurium, ex eo quia non possit gravitate sua aeris pressionem superare, quamvis sint corpora aere graviora, ergoSecundo Probatur, ex majori compressione partium aeris magis depressi, quam altioris, sicut enim in ingenti lanae acervo partes substantes magis comprimuntur, quam superiores, ita idem contingit in partibus aeris; &sicut Lanae pars caeteris substans in locum altiorem translata, ubi minus comprimatur in majus spatium expanditur, ita aer nobis proximus, si in alicujus excelsi montis verticem transferatur, in majorem molem sese dilatat. Tale in Averniae monte factum fuit experimentum. Folliculus aere semiplenus &placidum in montem 500. expedas altum translatus, paulatim intumuit, &in ipso vertice omnino distentus apparuit, in descensu vero paulatim detumuit, &in ima valle pristinum statum recuperavit; Nempe quia aeris, sicut Lanae sunt plicatiles particulae, quae ab incumbenti pondere comprimi possunt, &ob vim elasticam sese dilatare tam minus ob minorem gravitatem comprimuntur. Argumenta infra solventur loquendo de gravitate Atris.