Latin
CAPUT VII
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 69
Unproofread scanNot analysed yet
Liquida enim ita se habent, ut sursum etiam impellere reflexe possint, eo pacto quo in uno vasium communicantium infusa addatur aqua ex alia parte Verum quidem est, quod partes aquae deorsum urgentes pauciores sunt, quam impellentes sursum, ita tamen ut differentia sit aequalis moli auro demerso; quod propterea tamen amittit de suo pondere, quanta est gravitas aquae ipsi aequalis quoad molem. Nam si aurum ponderet 20. Libras &occupet locum una libra aquae, quae urgeretur deorsum ab aliis 9. lib. &sublevaretur a 10. lib. aurum quoque demersum impelleretur deorsum a 9. lib. aquae sursum vero a 10. quarum 9. impenderetur in elevanda aqua deorsum urgente, una vera in elevando auro, quod propterea erit in aequalibrio cum novendecim libris cujuscumque materiae in aere existentis. Objic. 3. Si aqua gravitat in Corpus quoddam, quodcumque demersum, deberent Urinatores sentire pondus superincumbentis aquae, sed hoc non contingit, constat enim experientia hominem in fundo maris non urgeri a mole superioris aquae: Major videtur certa, nam si aqua gravitationis impetum producit, cur homo talem impetum seu pondus aquae imminentis, non sentiat Resp. neg. maj. Ad cujus probationem dico Urinatores non debere sentire impetum aquae gravitantis, quia quantum ab aqua superiori premuntur deorsum tantum ab inferiori sursum repelluntur, unde absque ulla sui vi, sed sola vi aquae suppositae substinent aquae pondus, quare quid mirum si illud non sentiant. Sed haec satis unt quo ad aquam, progrediamur ad aerem. Aerem gravem esse supra probatum est, ideo in praesenti superest tantum demonstrare contra Peripateticos Aerem in proprio loco seu Atmosphaera gravitare prout in praesenti spectat ad leges Areometriae. Probatur prima conclusio. Corpus quod aliud Corpus sursum extundit gravitat in illud; sed Aer extundit sursum corpora sed graviora, ergo Maj. patet. Dicimus enim aquam gravitare in Corpora demersa quia ea sursum extendit. Prob. min. Sint duo Calami vitrei (Fig. 33. quorum A. B. superet altitudinem 33. pedum, &C. D. 3. Calamus A. B. impleatur aqua, mox in Vas B. aqua plenum sic invertatur, ut orificium B. sit apertum, diligenter occluso orificio A. ne per illum Aer ingrediatur, descendet aqua usque ad E.