Latin
CAPUT IX
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 77
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam Aer in totam aquae superficiem gravitat, dum scyphus dicto modo attollitur per quod impeditur eadem aeris gravitatio respectu aquae in scypho contentae, ergo ex ea parte sursum aquam impellet. (Fig. 38. Sextus. Si duorum Marmorum perfecte laevigatorum unum alteri superimponatur cum superius sursum elevatur tanta sentitur difficultas, ut divelli vix possit Nam totus Aer, qui ad perpendiculum imminet marmori ab eo immediate substinetur &mediate ab illo, qui marmor elevat. Quia vis aeris imminentis est protul dubio ingens, utpote aequali gravitationi molis aquae habentis latitudinem aequalem latitudini marmoiis, &altitudo 32. pedum. Quia igitur qui conatur superius marmor elevare, superare solus debet hanc vim aeris prementis quia inferius nullus est Aer, qui reflexa impellendo possit eandem alterationem adiuvare igitur ab eo deprehenditur lamina superior firmiter adnaerere inferiori, ita ut divelli ab invicem vix possint Contra Hunc Modum explicandi objicitur: si gravia astendunt ob aeris gravitatem, ubi iste impeditur, gravia astendere non deberent sed ascendunt, ergo. prob. min. experimento sit vas V. G Aeneum A. B. undique clausum e cujus medio erumpat Anthlia E. F. Tertia pars vass F. B. aquae impleatur, reliquas duas occupet Aer, sit Claricula I. Qua aperta Aer primo introducatur ut omnia sint in statu Nat. deinde claudatur &mole sic parata educatur Embolus G. H. aqua sequitur EmFig. qo. Solum, sed hic Aeris gravitatio impeditur. ergo &c. Resp. Id efici a gravitate, &vi elastica Aeris Norandum eundem est Aerem compressum prout est ilie in quo versamur, &qui occupat duas partes in superiori machina magnam vim facere.