Latin
CAPUT IX
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 78
Unproofread scanNot analysed yet
ut compressione remota, sese in majus, ac naturale spatium extendat; per eductionem autem Emboli, quia attollitur etiam Aer incumbens datur locus Aeri incluso ut dilatetur suaque dilatatione aquam compellat ad ascensum; Imo etiam adiuvat eductionem emboli, &ob id pondus Aeris supra embolum gravitantis ab initio non sentitur: at vero ubi dilatatus fuerit Aer vis ejus elastica languescit, parumper adiuvat Emboli, &super impositi Aeris elevationem, &ideo qui elevat post aliqualem eductionem emboli, non modicam experitur difficultatem, in eo ulterius elevando; Caeterum in hoc experimento ascendit aqua non ad altitudinem 32. pedum, sed ad modicam tantum, scilicet donec sit in aequilibrio cum gravitate, &vi elastica modicae quantitatis Aeris contenti in vase A. B. Fig. 40.