Latin
CAPUT II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 91
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc morsui Tarantularum medela affertur, quamdiu aegrotus audito sono proportionato tamdiu saltat; donec sudore venenum expellatur. Ad quartam Classem referuntur effectus unguenti armarii; at hujusmodi unguenti, seu pulveris simpathici nullos esse effectus clare apparet ex his, quae in prima parte de Causis dirimus, dari videlicet non posse actionem in distans, sed naturalem virtutem ad agendum certis limitibus, ac terminis, quos Sphaeram activitatis vocant Philosophi, circumscriptam esse. Nec obstat, quod Adversarii objicere solent primo Vulnus sanandum non esse extra sphaeram activitatis unguenti, quia non est extra sphaeram vectoris Spiritus, per quem virtus unguenti ad vulnus defertur; qui cum communis sit, ac diffusus per omnia, nulla, inquiunt, spatii intercapedine impeditur, quo minus ad vulneris locum pertingant, &unguenti virtutem communicet. Prob. enim, hanc vulneris sanationem nunquam posse esse naturalem, cum &ille Spiritus, sive accidens sit, sive Substantia, habeat &ipse sphaeram activitatis suae, sicut omnia agentia creata, &consequenter non posse eum agere in vulnus quantumlibet distans. Id luculenter evinco; nam unguenti armarii Defensores ad ritus ridiculos, &superstitiosos provocant, dum Cultores unguenti attendendum esse praecipiunt, utrum punctim, an caesim sit factum vulnus? &in punctura quidem gladium ungendum esse a cuspide versus capulum; in caesura autem ab acie versus tergum. item obligandum esse telum studiose fasciis secundum illam pattem tantum, quae in vulnere fuit, in locoque mundo, ac temperato reponendum &c. Quae conditiones, &circumstantiae, cum ad intentum effectum sanationis vulneris naturaliter nihil faciant, superstitiosae utique sunt, &aniles. CAby( Boogle De Phisiognomia. DPhysiognomia est Scientia, quae considerat habitudi nes membrorum, specialiter Capitis, usque ad oculos, de quibus plura habentur apud Albertum Magnum, &Joannem Baptistam Porta, Rufum Ephes. &c. Caeterum quamplura superstitiosa ab hujusmodi Auctoribus narrantur quibus fides nullatenus praestanda est. Volunt enim, Capillos stabiles, &nigros, vel aequatiles indicare animum violentum; si autem sint mol les, &rari sanguinis penuriam indicare; depressi autem, &fronti imminentes animum ferum; flavi, &crassi indociles indicant esse, &feros.