Latin
CAPUT II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 92
Unproofread scanNot analysed yet
Capilli subnigri, si sint moderate tenues, bonos indicant mores, &bonam compositionem hominis. Cutis rugosa, vel ultraquam debet laxa, indicat Ani mum resolutum, &mollem. Caput aliquanto majus quam, congruit indicat sensuum augmentum, virtutem, &magnificentiam; globosum, &enorme sin sensuum sapientia, memoria, atque prudentia. Frons angusta indocilem, &veracem; magna valde significat stultitiam; rotunda iracundiam. Oculi inter omnia signa magis indicant veritatem &ideo ex mutatione oculorum Animi motus non ra ro cognoscuntur. Itaque oculi obtusi malignos mores, &insidiantes praesignant; parvi ingenium; lividi tanquam tenebrosi nocentes; nigri perspicaces; albi ignorantiam, &inadvertentiam denotant; &multa alia, quae hic recensere opus non est, ab hujusmodi auctoribus finguntur, quibus tamen nulla est adhibenda fides. Nihiloninus ex membrorum &linearum porportione possunt aliqua conjecturaliter praevideri Dixi conjecturaliter, quia homo praeditus est libertate, qua se ipsum dominare potest, &debet. Probatur primo ex Sacra Scriptura Eccles. 19. Ex visu cognoscitur vir, &ab occursu faciei cognoscitur sensatus. Complexio naturalis inclinat homines ad plures effectus; vita enim hominis pendet ab illius compositione: sic observamus melancolicos esse tristes, &graves, terribiles immagine, potentes.