Latin
CAPUT II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 93
Unproofread scanNot analysed yet
Collerici faciles ad iram, sunt sanguinei, subtilitatem habent. Tertio. Hominum membra operantur vi spirituum animalium, qui ex sanguine generantur; ergo juxta sanguinis dispositionem omnia moventur. Quarto. Mutatio interior complexionis connectitur cum exteriori, ut patet discurrendo per singulas animalium species: quae variant internam dispositionem, externam etiam figuram dissimilem habent; imo, &intra eandem speciem ex visus colore cognoscitur temperamentum. Quinto. Quotiescunque in homine alteratur temperamentum, maxima habetur mutatio in extrinseco vultus: hac de causa Medicus optimus praeditus esse debet Anatome Obiicies primo. Non possumus certo praenuntiare ex Stellarum dispositione, &influxu, ergo nec &c. Resp. Equidem nos non posse certo, &infallibiliter praenocere de membrorum proportione, cum voluntate, &libertate possimus corporis inclinationes superare; sed ex hoc non sequitur, id conjecturaliter evinci non posse: nec paritas ex Stellarum influxu adducta aliquid convincit, cum Stellae, ut in sequenti cap. videbimus; non influant, &eo etiam dato extra homines sunt, &ab ipso valde distant; at membra, &partes corporis homines componunt. Obicies 2. Si ex partium formatione, &figura ad eventus suturos inclinaretur homo, necessario deberet operari conformiter ad illas inclinationes, ac per consequens non peccaret: hoc est haereticum dicere; ergo &c. Resp. neg. major. Quia homo rationalis est &liber, ac per consequens potest, &debet se ipsum regere juxta illud evulgatum Sapiens dominabitur, astris &ideo assentiendo passionibus non excusatur a peccatis. Objic. Tertio. Multa signa apparent in homine, quae nihil denotant, ut sunt maculae unguium, ergo &c. Resp.