Latin
CAPUT IV
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 95
Unproofread scanNot analysed yet
ASSERTIO. Talismanicae figura, vanae, &superstitiosae sunt, atque a Catholicorum mente omnino evertendae, veluti Diaboli inventa. Prob. primo Ex antiquorum superstitionibus; Etenim historici quamplurimi narrant Latinorum Deos, quos Averroneos, seu Tutelares vocabant, fuisse imagines Talismanicas, &certa Coeli constitutione fabreractos. Item in prora navium ponebant hujusmodi figutas ad evitanda naufragia, credentes, quod imago sub signo piscium mare aliquamdiu tranquillum efficere &ventos sedare posset. Hinc data fuit occasio fabulae Europae raptae ab Jove sub figura Tauri, sicut de Ganymede ab Aquila Jovis rapto, ut videre est apud sextum Pompejum in lib. de Europa; &Lactantium de falsa religione lib. 1. cap. 11. sed haec omnia sunt superstitiosa, ergo &c. Cafirmatur. Harum imaginum sectatores fuerunt vel Haetetici, vel Idololatrae, ut Proculus, Psellus, Porphyrius, cujus elogium hac voce Impius expressit Augustinus; Bodinus ipsum vocat magistrum inarte Diabolica. Item Paracelsus, Agrippa, qui occultam, idest Diabolicam Philosophiam scripsit; Omnes Haeretici Fraterculi, sive Rosae Crucis, ergo a mente Catholicorum &c. Roboratur. In hujusmodi imaginibus characteres Diabolici saepe figurantur, ut patet in anulo Paredri, in quo figurabatur misera muliercula, in quo sculptum: Noctuae caput in circulo, ut refert Sebust. Michol in historia admirabili 18. Januarii 1611. Gales fuerunt Hexagoni; &reliqua diabolica ludibria, ut habetur apud Delrium lib. 6. disqu. mag. cap. 2. sect. 1. quaest. 1. Sanctus Hieronymus in vita Sancti Hilarionis cap. 16. Ter tullianus lib. de corona mil.