Latin
CAPUT IV
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 96
Unproofread scanNot analysed yet
&de Baptismo, qui asserit id a Cacodae non factitari tanquam a Deo signa, qui animos fidelium per Baptisma suo charactere signat; &ideo habemus 4. Reg. cap. 23. quod Josias cum abominationes omnes tolleret, etiam Figuras Idolorum, quae fuerant in Terra Juda, &Jecusalem abstulit, ergo &c. Prob. secundo. Figurae Astronomicae, vel Talismanicae, si vim agendi haberent, vel a se ipsis, vel ab artificibus, vel ab astris: nullum ex his dicendum; ergo &c. Prob. min. Non a se ipsis, quia sola compositione, &figura, atque ordine efficiuntur; non ab artifice, quia sunt tantum ab ejus mente, quae nihil agit ad extra; nec tandem ab astris, quia dato astra, &sidera in haec inferiora influere, id tamen non fit pro nostro arbitrio, v. gr. Saturnus eodem modo influit in lapidem, sive lapis sit depictus, sive insculptus, sive non: unde si fingamus, magnetem vim habere ab astris, eam vim habebit, sive illa sit rotunda, sive sit quadrata; ergo &c. Confirmatur. Stellarum, &Constellationum notitia ad placitum hominis fuerunt imposita; potuerunt enim Astronomi veteres Ursam majorem, vel minorem vocare equum asinum &c. ergo figura Ursae lapidi insculpta nihil confert, nisi ex hominum voluntate, &delirio. Consequentia patet, quia eo ipso quod ad arbitrium hominis vocantur, nulla est naturalis similitudo constellationum cum characteribus, &Talismanicis figuris. Roboratur. Si inter astra, &Talismanicas figuras daretur cognatio, amicitia atque communicatio, ut asseritur a Goclenio, esset assignandum; in quo consisteret: atqui non est assignandum; ergo &c. Prob. min. Ipse Goclenius dixit, fieri per occultas qualitates; si ergo sunt occultae, quis eas revelabit; vel si occultae sunt, certe in quo consistant, non innotescit; ergo, Urgetur. Dato astra vim quamdam lapidi communicare, aliquando deficeret, nec posset perseverare, ut secuti sentit Goclenius, ergo Prob. antec. Ferrum calefactum, vel etiam lapis igne remoto ad suum pristinum statum redit, igitur transacta illa stellarum conjunctione redirent ad suam connaturalem virtutem, ergo. Obiit. primo. Patres veteres usi sunt statuis Talismanicis, ergo defacto signum est habere virtutem: Prob.