Latin
CAPUT IV
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 99
Unproofread scanNot analysed yet
Insuper dico, quod Michae mater superstitiosa fuit (quam Rabini faciunt Dalilam) &ideo mille, ¢um Syclos in quodam domus loco ad privatum religionis cultum reposuisse, quos filius reperit, sed matre increpante illi restituit, quae partem Domino consecravit, &partem simulacro faciendo impendit, sed in hoc fecit contra legem Mosaycam, unde ab Idololatria non excusatur, specialiter quia, ut ait Scriptura Judicum 17. Id temporis non erat rex in Israel, sed unusquisque quod sibi rectum videbatur, faciebat. Ad illud Oscae dicimus loqui de Teraphimis sacris &sacerdotalibus instrumentis, sicut diximus in responsione juxta expositionem D. Hieronymi. Ad illud tandem de Labano dico quod Rachel, &Jacob furati sunt idola Labani, non ut ipsa adorarent, sed ut parentem Labanum ablatis impiae Idololatriae instrumentis a superstitione liberarent. Item Rachel ipsa idola abstulit ob materiae pretium, quia ex auro, vel argento, aere &c. simulacra constabant, ut asserit Peterius. Contra: Moyses talismanicis figuris usus est, ergo &c. Prob. antec. Hebraei referunt serpentem aeneum a Moyse erectum fuisse talismanicum, ita refert Marsilius Ficinius de vita Cel. lib. 3. cap. 13. Resp. neg. antec. Ad app. neg. antec. Id enim nulla auctoritate confirmari potest, sed ea narrant, qui Atheorum more omnia ad naturae potentiam referunt. Insuper mhil adeo a serpentibus laesis nocivum, quam aes cotingere; quapropter auctus fuisset Israelitarum dolor; &ideo prae aliis metallis electum fuit, ut per contraria magis appareret omnipotentia Dei. Contra: Josephus ex similitudine Pincernae restitutionem, Pistoris antem mortem praedixit Gen. 40. &co dem eodem fundamento septem annos ubertate defluentes, &septem steriles vaticinatus est Gen. 41. Idem de Danicle refertur, ergo similitudines &c. Resp. nec. antec. Dico enim Josephum divina revelatione cognovisse restitutionem Pincernae, &mortem Pistoris, quam Deus Joseph per illas similitudines significavit, &ideo praecisa divina voluntate ordinante, nulla similitudo est sufficiens, specialiter simulacrorum, quamobrem optimi Patriarchae Deus consulebant, &non idola; aut imagines stellarum.