Latin
CAPUT IV
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 98
Unproofread scanNot analysed yet
Consentientibus Judaeis Teraphim fuerunt imagines exiguae in certo siderum concursu confectae, quibus olim usi ad consulendum in rebus dubiis, &futuris ob virtutem divinatricem ex influentia quadam coelesti in illas derivata, quarum similitudinem ferunt imagines illae ex cera, &simili materia compositae. Item per Nicolaum, &quosdam Hebraeos Teraphim erant quoddam caput pueri primogeniti occisi Daemoni immolati, &conditum erat pigmentis variis, sub cujus lingua erat lamina quaedam aurea, in qua erat scriptum nomen cujusdam Idoli, &respondebatur per illud caput ad quaesita. Quod etiam testatur Lyra in Judicum 17. Hinc narratur Rachelem descendentem abstulisse Teraphim, seu Idola Patris sui Laban; quapropter referunt Rabini; &specialiter habetur in historia Rabini David Kimhi, filios Abrahae adorasse Teraph im, unde Josue 24. dicit Jebovah trans fluvium habitaverunt patres vestri, &servierunt Diis alienis. Igitur Teraphim erant Idola, quae ad Judaeos pervenerunt per Rachelem, quae illa abstulit a domo Labani, ut opinatur Kircherius. Resp. disp. min. Teraphim uti accipitur in scripturis, neg. a Gentilibus. conc. Teraphimi itaque juxta expositionem D. Hieronymi, qui prae omnibus aliis Graecis, &Latinis veteris testamenti interpretibus majorem fidem meretur, fuerunt imagines Deo dicatae, &sacerdotalia instrumenta, ut ex allata auctoritate in arcumento apparet; specialiter tamen fuerunt statuae Cherubinorum, &Seraphinorum. Insuper hoc nomen Teraphimorum extensum est ad omnes imagines significandas, quo factum est, ut apud Gentiles, &Idolatras, imagines Idolorum Teraphimi vocarentur sicut hoc nomine imagines utuntur Haeretici, &Gentiles, &ideo ad primam auctoritatem scripturarum dicimus falsum esse quod dicit Philo, Bibl. Antiou. videlicet Micham ex optimo auro, &argento tres statuas confecisse adolescentium forma, totidem viculorum, ac Leonem unum, Aquilam, Draconem, &ColumCdlumbam similiter unam, Consulentibus autem de uxore per Cdumbam, de liberis per adolescentes, de quibus per Aquilam, de robore, &potentia per leonem, de filiis, &filiabus per vitulos, denique de annis, &vitae longaevitate per Draconem responsa dedisse.