Latin
vi
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 vi
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si aliquando curiosum studium, diuturnusque labor ei ex sententia procedens sibi propositum finem assequatur; magnam illico jucunditatem percipit, eoque majorem, quo plura, ac majora ipsorum gratia comparavearit. Itaque cum ea, quae hominum animos jehementer capiunt, multam praeseferant venustatem, multumque honorem: quam pretiosa, quam pulchra habenda erit naturalis Philosophia, quae humanae mentis perfectio umen, atque ornamentum communi omnium sententia declaratur. Et quidem omnium Matet artium, quid est aliud, nisi, ut ait Plato, Donum supremi Numinis, sapientissimumque Consilium. Haec nos primum ad Dei culrum, deinde ad ipsius sapientiam, quam in phaenomenis admiramur propagandam, erudivit: Haec ab animo, tanquam ab oculis, caliginem expulit, ut omnia suprema, infima, prima, ultima, media videremus, consequenter non perexiguum studiosae Juventuti emolumentum eventurum fore considimus cum universa naturae arcana ac phaenome na, quae passim nobis occurrerent, investiganda per rationes duntaxat, &experientias a celeberrimis Viris adhibitas, investigare decrevimus; opus quidem perarduum, ac perdifficile: quod, ut cecinit Poeta: Felix qui potuit terum cognoscere causas, valde etiam utile, nedum ad humani ingenii perfectionem, &felicitatem verum etiam ad supremum Conditorem colendum, atque venerandum.