Latin
vii
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 vii
Unproofread scanNot analysed yet
Quis enim erit tam cacus, qui ex optima Mundi, ac rerum omnium structura infinitam Artificis sapientiam, atque Omnipotentiam non intueatur, atque admiretur. Quamobrem mentis directionem consecutam esse nequaquam rutabimus sine sincera rerum naturalium contemplatione; qua duce ad Physicae cognitionem animum appellimus. Physicam dici a natura notum est. Stoicis physicae vox latius accepta significat sistema trium scientiarum Theoreticarum, Metaphysicae, Physicae in specie, &Mathematicae: forte quod singulae hae scientiae agant de rebus naturae ambitu contentis. Meminit acceptionis hujus Cic. de Orat. ad Q. Fratrem: Omnis Philosophia in tres partes est distributa: in naturae obscuritatem: in disserendi subtilitatem: in vitam, atque mores. Sub naturae obscuritate Metaphysicam Physicam in specie, &Mathematicam sunt complexi. Magnifice collaudat distinctionem hanc Augustinus de Civit. Dei lib. 8. cap. 4. &11. cap. 25. Mathematicam distinctam a Physica pertractare in praesenti omittimus, cum principaliores Matheseos tractatus in ipsamet Physica contineantur, Tyronesque supponimus in Geometria peritos. Est itaque Physica doctrina, quae rerum naturalium causas, &agendi modum ex effectibus, saltem probabiliter, demonstrat.